Les 15 oraisons de Sainte-Brigitte à la Passion du Christ en latin

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

(Journal Officiel de l'Eglise Catholique,

traduction : les Actes du Siège Apostolique)

 


SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII
(Suprême Congrégation du Saint Office)

MONITUM (Traduction : Monition)

 

In aliquibus locis divulgatum est opusculum quoddam, cui titulus "SECRETUM FELICITATIS - Quindecim orationes a Domino S. Birgittae in ecclesia S. Pauli, Romae, revelatae", Niceae ad Varum (et alibi), variis linguis editum.

Cum vero in eodem libello asseratur S. Birgittae quasdam promissiones a Deo fuisse factas, de quarum origine supernaturali nullo modo constat, caveant Ordinarii locorum ne licentiam concedant edendi vel denuo impremendi opuscula vel scripta quae praedictas promissiones continent.

Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 28 Ianuarii 1954.
Marius Crovini, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius.


Oratio Prima

1. O IESU CHRISTE, aeterna dulcedo te amantium, iubilus excedens omne gaudium et omne desiderium, salus et amator peccatorum, qui delicias tuas testatus es esse cum filiis hominum, propter hominem homo factus es in fine temporum.
Memento omnis praemeditationis et intimi moeroris quem in humano corpore sustinuisti instante saluberrimae Passionis tuae tempore in divino Corde praeordinato.

Memento tristitiae et amaritudinis, quam in anima, teipso testante, habuisti, quando in ultima cena Discipulis tuis Corpus et Sanguinem tuum tradidisti, pedes eorum lavisti, ac dulciter eos consolando, imminentem Passionem praedixisti.

Memento omnis tremoris, angustiae, et doloris, quem in tuo delicato corpore ante Passionem crucis tuae pertulisti, quando post trinam orationem et Sanguinem sudorem a Iuda tuo discipulo tradebaris, ab electa gente capiebaris, a falsis testibus accusabaris, a tribus iudicibus iniuste iudicabaris, in electa civitate, in Paschali tempore, in florida corporis iuventute innocenter damnabaris, veste propria exuebaris, et vestibus alienis induebaris, colaphizabaris, oculis et facie velabaris, alapis caedebaris, ad columnam ligabaris, flagellabaris, spinis coronabaris, arundine in capite feriebaris et innumerabilibus aliis calumniis lacerabaris.
Da Domine Deus mihi, quaeso, ob memoriam harum ante crucem tuam Passionum veram ante mortem meam Contritionem, puram Confessionem, dignam satisfactionem, ac omnium peccatorum remissionem. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio secunda

2. O IESU, mundi fabricator, quem nulla dimensio vero in termino metitur, qui terram palmo concludis, recordare amarissimi doloris tui quem sustinebas cum Iudaei sanctissimas manus tuas ad crucem obtusis clavis primo afflixerunt, et ad perforandum delicatissimos pedes tuos, cum non esses conveniens voluntati eorum, dolorem super dolorem vulneribus tuis addiderunt, et sic te crudeliter distraxerunt et extenderunt in longum et latum crucis tuae, ut dissolverentur compages membrorum tuorum.
Deprecor te per huiusmodi sacratissimi et amarissimi in cruce doloris memoriam ut des mihi timorem et amorem tuum. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio tertia

3. O IESU, caelestis medice, recordare languoris, livoris, et doloris, quos in alto crucis patibulo levatus, passus es in omnibus dilaceratis membris tuis, quorum nullum in statu recte permanserat, ita ut nullus dolor similis tuo dolori inveniretur, quia a planta pedis usque ad verticem capitis non fuit in te sanitas, et tamen omnium doloris immemor, Patrem pro inimicis pie exorasti, dicens : "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt."
Per hanc misericordiam et ob memoriam illius doloris, concede, ut haec memoria Passionis tuae amarissimae sit omnium peccatorum meorum plena remissio. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio quarta

4. O IESU, vera libertas angelorum, paradisus deliciarum, memento moeroris et horroris quos sustinebas cum omnes inimici tui quasi leones ferocissimi te circumsteterunt et colaphizationibus, conspuitionibus, ungulationibus, ceterisque poenis inauditis te molestaverunt.
Per has poenas et per omnia contumeliosa verba, durissimaque tormenta, quibus te Domine Iesu Christe, omnes inimici afflixerunt, deprecor te ut liberes me ab omnibus inimicis meis visibilibus et invisibilibus [1], et dones me sub umbra alarum tuarum ad perfectionem salutis aeternae pervenire. Amen.


Pater noster. Ave, Maria.


Oratio quinta

5. O IESU, speculum claritatis [2] aeternae, memento illius moeroris quem habuisti quando in speculo serenissimae maiestatis tuae conspexisti praedestinationem electorum tuorum per merita tuae Passionis salvandorum et reprobationem malorum per sua demerita damnandorum, et per abyssum miserationis tuae, qua nobis perditis peccatoribus et desperatis tunc condoluisti, et quam latroni in cruce exhibuisti dicens : "Hodie mecum eris in Paradiso." Rogo te pie Iesu [ut] facias mecum misericordiam in hora mortis meae. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio sexta

6. O REX amabilis et amice totus desiderabilis, memento illius moeroris, quem habuisti quando nudus et miserabilis in cruce pependisti, et omnes amici et noti tui adversus te steterunt, et nullum consolantem inveniebas, nisi solum dilectam Genetricem tuam in amaritudine animae suae tibi fidelissimae astantem, quam Discipulo tuo commendasti, dicens : "Mulier, ecce filius tuus."
Rogo te, piissime Iesu, per gladium doloris, qui tunc eius animam pertransivit, ut compatiaris mihi in omnibus tribulationibus et afflictionibus meis corporalibus et spiritualibus, et da mihi consolationem in tempore tribulationis, et in hora mortis meae. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio septima

7. O IESU, fons inexhaustae pietatis, qui ex intimo dilectionis affectu in cruce dixisti : "Sitio", scilicet salutem generis humani, accende, quaeso, cordium nostrorum desideria ad omne opus perfectum, et sitim carnalis concupiscentiae, aestum mundanae delectationis in nobis penitus refrigera et exstingue. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio octava

8. O IESU, dulcedo cordium, ingensque suavitas mentium, per amaritudinem aceti et fellis, quam pro nobis degustasti, in hora mortis nostrae, concede nobis Corpus et Sanguinem tuum digne percipere ad remedium et consolationem animarum nostrarum. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio nona

9. O IESU, regalis virtus, iubilusque mentalis, memento angustiae et doloris quem passus es, quando prae mortis amaritudine et Iudaeorum insultatione cum magna voce te a Deo Patre derelictum clamasti, dicens : "Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?" Per hanc angustiam peto a te, ut in angustiis nostris non derelinquas nos, Domine Deus noster. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio decima

10. O IESU, Alpha et Omega, vita et virtus in omni tempore, recordare, quod a summo capite usque ad plantam pedis te pro nobis in aqua Passionis demersisti.
Propter latitudinem et longitudinem vulnerum tuorum, doce me, per veram caritatem, custodire latum mandatum tuum, nimis peccatis demersum. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio undecima

11. O IESU, abyssus profundissima misericordiae, rogo te propter profunditatem vulnerum tuorum, quae pertransierunt medullam ossium ac viscerum tuorum, ut me submersum in peccatis emergas, abscondasque me in foraminibus vulnerum tuorum a facie irae tuae, donec pertranseat furor tuus, Domine. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio duodecima

12. O IESU, veritatis speculum, signum unitatis, caritatisque vinculum, memento multitudinis innumerabilium vulnerum tuorum, quibus a summo capitis usque ad imum pedis vulneratus fuisti, et sanctissimo Sanguine tuo rubricatus, quam magnitudinem doloris in virginea carne tua pertulisti pro nobis ! Pie Iesu quid ultra debuisti facere et non fecisti ?
Scribe, quaeso, o pie Iesu, omnia vulnera tua in corde meo pretiosissimo Sanguine tuo, ut in illis legam dolorem tuum et mortem, ut in gratiarum actione usque in finem iugiter perseverem. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio decima tertia

13. O IESU, leo fortissime, Rex immortalis et invictissime : memento doloris quem passus es cum omnes vires cordis et corporis tui penitus defecerunt et inclinato capite, "Consummatum est" dixisti.
Per hanc angustiam et dolorem miserere mei cum anima mea in ultima consummatione exitus spiritus mei anxiata fuerit et conturbata. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio decima quarta

14. O IESU, unigenite altissimi Patris, splendor et figura substantiae eius, memento obnixae commendationis, qua Patri spiritum commendasti, dicens : "In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum." Et lacerato corpore, rupto corde cum valido clamore, patefactis visceribus misericordiae tuae pro nobis redimendis, expirasti.
Per hanc pretiosissimam mortem precor te, Rex sanctorum, conforta me ad resistendum diabolo, mundo, carni et sanguini, ut mundo mortuus tibi vivam, et in novissima hora exitus mei suscipe ad te revertentem spiritum meum exulem et peregrinum. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Oratio decima quinta

15. O IESU, vitis vera et fecunda, memento supereffluentis et abundantis effusionis Sanguinis tui, quem tu sicut de botro expressum copiosissime effudisti, quando in cruce torcular solus calcasti, et lancea militari perfosso latere nobis sanguinem et aquam propinasti, ita ut nec minima gutta in te remaneret, et demum quasi myrrhae fasciculus in altum suspensus fuisti, et delicata caro tua evanuit, et liquor viscerum tuorum exaruit, et medulla ossium tuorum emarcuit.
Per hanc amarissimam passionem tuam et pretiosi Sanguinis effusionem, pie Iesu, precor te, suscipe animam meam in agone mortis meae. Amen.

Pater noster. Ave, Maria.


Conclusio

O DOMINE IESU CHRISTE, Fili Dei vivi, suscipe hanc orationem in amore illo superexcellenti, in quo omnia vulnera tui sanctissimi Corporis sustinuisti, et miserere mei famuli tui, et omnibus peccatoribus, cunctisque fidelibus tam vivis quam defunctis da misericordiam, gratiam, remissionem et vitam aeternam. Amen.


[1] Le mot "invisibilibus" a été omis dans l'édition de 1670, mais a été attesté dans toutes les autres éditions consultées.
[2] L'édition de 1670 mentionne le mot "charitatis", mais cela doit être une erreur. Toutes les autres éditions citent le mot "claritas", ce qui donne un meilleur sens.

 

Les Révélations Célestes de Sainte-Brigitte de Suède

 

Aucune note. Soyez le premier à attribuer une note !

Ajouter un commentaire

Vous utilisez un logiciel de type AdBlock, qui bloque le service de captchas publicitaires utilisé sur ce site. Pour pouvoir envoyer votre message, désactivez Adblock.

www.meilleurduweb.com : Classement des meilleurs sites Web.

 


compteur de visite html

Rubrique Blog religion Spiritualité Chrétienne Annuaire Encyclopédique Chrétien du Web

 

Votre navigateur ne supporte pas le format iframe
Votre programme TV avec Télé-Loisirs
 

Créer un site gratuit avec e-monsite - Signaler un contenu illicite sur ce site

×